HAERERE lateri

HAERERE lateri
HAERERE lateri
dicebantur olim proprie Monitores atque Custodes, viri insignes, quos vert. Heroes filiis, in bellum primum missis, adiungebant, ut comites eorum essent perpetui. Qualem Scipioni Maiori Ennium poetam adscribit Claud. praefat. l. 3. Cons. Stilich. Carm. 23. v. XI.
Haerebat doctus Iateri, castrisque solebat
Omnibus in medias Ennius ire tubas.
Phaenicem Neoptolemo Stat. l. 5. Sylv. 2. v. 155. Dorceum Parthenopaeo idem Theb. l. 9. v. 808.
Haerebat iuveni devinctus amore pudico
Maenalius Dorceus, cui bella, suumque timorem
Mater, et audaces pueri mandaverat annos etc.
Vide supra in vocibus Cantor, Comes, Custos, alibiqueve passim. In quorum locum sequiore aevo succesêre morum corruptelae. Hier. ad Furiam, Nec procurator calamistratus nec formosus collactaneus, nec candidulus ac rubicundus assecla adhaereat lateribus. Vide quoque versum Mart. l. 9. Epigr. 103. cuius Epigraphe in Bassum v. 3.
Deinde haerere tuo lateri, praecedere sellam.
Est autem Haerere alicui, indefessum adesse: ut de gubernaculo suo Palinurus, Virg. Aen. l. 6. v. 350. et C. Barth. ad Stat. d. l.
Cui datus haerebam custos ————
Idem l. 9. v. 648.
—— Fidusque ad summa custos.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • LATERE Legati (A) — A LATERE Legati s. Apostolici, dicuntur in Communione Rom. delegati a Pontifice in provincias cum amplissima auctoritate, quae tanta est, ut toto legationis tempore ii non secus, ac ipse Pontifex, honorentur et surpemâ in rebus Ecclesiasticis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”